monumenta.ch > Lucanus > sectio 609 > sectio 819 > sectio 145 > 11 > sectio 651 > 18 > 24 > ad Corinthios II, 12 > sectio 613 > sectio 85 > sectio 550 > diebus 12. > 12 > sectio 710 > sectio 96 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 6, 1
Hic ergo Gothis morantibus, Vesosis Aegyptiorum rex in bellum irruit: quibus tunc Taunasis rex erat. Quo praelio ad Phasim fluvium, a quo phasides aves exortae, in toto mundo epulis potentum exuberant, Taunasis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans, in Aegyptum usque persecutus est; et nisi Nili amnis intransmeabilis obstitissent fluenta, vel munitiones quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in eius eum patria exstinxisset.